HOMOUSIANI

HOMOUSIANI
HOMOUSIANI
apud Victorem Vit. de Persecut. Vandalic. l. 4. Rex Hunericus Vandalorum et Alanorum, universis Episcopis homousianis; Aliis Homousiones et Homousionistae, apud Augustin. Ep. 177. ab Arrianis Orthodoxi appellati sunt: quod SS. Triadis Personas ὁμοουςίους seu consubstantiales assererent; id quod in Filio Arrius, in Spiritu S. Macedonius, negabant: non saniora docentibus Nestorio et Eutyche. Quorum proin ille Nicenâ, iste CPolitanâ, hi Ephesinâ et Chalcedonicâ Synodo, condemnati sunt. A quo tempore vox Homousios inter Sanctissimae Trinitatis epitheta frequenter a Fidelibus adhiberi coepit. Ego Berengarius —— iurans per Sanctam et Homousion Trinitatem et per haec Sacrosancta Christi Evangelia, de Consecr. dist. 1. Can. Ego Berengarius etc. Hinc Anastasius de Pseudosynodis loquens, Quae contra Homousion factae sunt, iussiones Impp. firmant et non pia fides, in Disput. Maximi Martyris, in eius Collectan, a Iac. Sirmondo in Octav. edit. p. 161. etc. apud Macros fratres in Hierol. Vide quoque ubi de Arrianis et Semiarrianis, alibique passim. Vocis autem ὁμοουςίου incunabula sunt qui Nicaenae Synodo adscribant, sed iam ante in usu fuisse, liquet ex Origene, Dionys. Ep. Alex. Athanasio, Aliis. Interim minus tum is frequens, at post Synodum hancce adeo increbuit, ut non tantum Homousianorum seu Homousiastarum nomen Catholicis probrose obiectarent Ariani, sed et ipsi Catholici, post Constantini Ma. tempora, ex hoc vocabulo potissimum ab Haereticis distinguerentur: οἱ τῆς ὁμοουςίου πίςτεως inde appellari soliti, item οἱ τȏυ ὁμοουςίου πρεσβευται. Cum Haeretici modo ἐτεροὑςιον, modo ἀνόμοιον, modo ὁμοιούςιον, modo ἀπαράλλακτον, modo κατ᾿ οὐςίαν ὅμοιον, modo tandem simpliciter, ὅμοιον, Patri filium dicerent, uti pluribus ostendit Cl. Suicer. Thes. Eccl. in vode Ο῾μοούςιος: de Spiritu S. similiter delirantes. Vide quoque hîc aliquid, ubi de Antitrinariis, Christamachis et Pneumatomachis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Comté de Amaous — Le comté d Amaous, qui se situait entre Gray et le val de la Loue[1], avait Dole comme ville principale[2]. Il était précisément compris entre la Saône, la Seille et la Brenne (affluent de la Seille)[3]. Il renfermait le château des puissants… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”